Antarctica Muona Ac Neutrina Detegens Accommodatio

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Antarctica Muona Ac Neutrina Detegens Accommodatio, breviter AMANDA (Anglice: Antarctic Muon And Neutrino Detector Array), est telescopium ad neutrina pertinens infra Stationem Polarem Australem Amundsen-Scott. Constitit in serie modulorum opticorum, quorum singulus modulus unam tubulam photomultiplicantem continet. Accommodatio iacet ab 1500 ad 1900 metra in profundo glaciei.

In configuratione anni 2007, telescopium, nunc dicta AMANDA-II, e 677 modulis opticis constat, qui ab undeviginti funibus traiectis connecti sunt et circulum depingunt qui ducentorum metrorum diametrum approprinquat. Moduli optici e radiorum gamma emissionibus neutrina quaerunt in radiatione Cherenkov, quam collisio neutrinorum et nucleorum atomorum oxygeni vel hydrogeni gignit.

Anno 2005, post novem annos, AMANDA facta est pars moliminis scientifici IceCube.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Atomi Haec stipula ad physicam spectat. Amplifica, si potes!