Annus intercalarius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Annus intercalarius[1] sive annus bisextilis est annus 366 dierum, cuius in mensem Februarium dies undetricesimus sive intercalarius additus est annis per quattuor divisibilibus.

Calendarium Gregorianum diem intercalarium Februario addit in annos divisibiles a quattuor, extra eos divisibiles per centum et non per quadringentis.

Calendario Iuliano dies intercalarius effectus est die 24 Februarii ("ante diem sextum Kalendas Martias") reduplicato. Talibus annis dies "ante diem sextum Kalendas Martias" bis occurrit; propterea et dies et annus intercalarii "bis sextiles" dicebantur.

Nuper autem, a saeculo fere XVII, dies intercalarius effectus est die 29 Februarii talibus annis inserto.

Ut systema calendarii datum (sicut calendarium solare, calendarium lunare, calendarium lunisolare) motibus siderum accomodetur, etiam alia temporis spatia (secundum, minutum, hora, dies, hebdomas, mensis) intericiuntur (intercalantur).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Plin. Nat. 2.130; 18.207.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Calendarium


stipula Haec stipula ad calendarium spectat. Amplifica, si potes!

Roman numeral 10000 CC DD.svg