Andreas Schleck

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Andreas Schleck

Andreas Schleck, dictus Andy Schleck (natus Luxemburgi die 10 Iunii 1985), est birotarius Luxemburgensis qui post 2005 pro manu CSC Saxo Bank mercede certat. Fränk Schleck, frater, birotarius quoque, est socius eiusdem manus. Johnny Schleck, pater, fuit birotarius qui inter annos 1965 et 1974 in circuitibus Franciae Hispaniaeque certavit.

In nona Circuitus Franciae statione anni 2008, die 13 Iulii, Andy tuniculam candidam ab Thomas Lovkvist abstulit; proximo autem die, eam Ricardo Ricco amisit. In sexta decima stationem, eam ab Vincentio Nibali abstulit. Die 27 Iulii, circuitu confecto, palmam principis iuventutis abstulit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]