Amoeba

E Vicipaedia

Amoeba
Taxinomia
Regnum: Protista
Subregnum: Sarcomastigota
Phylum: Amoebozoa
Subphylum: Protamoebae
Classis: Lobosea/Tubulinea
Ordo: Euamoebida/Tubulinida
Familia: Amoebidae
Genus: Amoeba
Anatomia amoebae

Amoeba est genus protozoorum quod mutare potest formam ipsam. Primo invenitur ab Augusto J.Rösel anno 1757. Eo tempore Proteus animalculus appelavitur. Nomen Amoeba secundum verbum graecum (=permutatio) fictum est.

Clarissima species est Amoeba proteus 700-800µm longa. Maxima species Amoeba dubia 1mm longa videri potest nudis oculis. Amoebae porriguntur singulum pseudopodium tubiforme a fronte formans, quo adhaerendo moventur, praeterea et habent nonnulla pseudopodia lateralia. Organellae et cytoplasma in cellulas membrana circumdata sunt, cibum sumere solent pseudopodibus praedam circumfluendo (phagocytosis).

Complures Amoebae habent simplex vacuola contractilis ad pressionem osmoticam aequandam. Cibum etiam in vacuolis conservant et concoquunt.

Amplificant asexualiter (per mitosim & cytocinesim), cum tamen vi dividuntur, sola supererit pars cum nucleo, altera pars moritura.

Temporibus adversibus amoebae se in cystas mutant, ad se ipsos protegendos aliquod tempus dormiente.

Nonnullae species amoebarum morbificae sunt.

[recensere] Fons

pagina anglica

[recensere] Vide etiam

[recensere] Nexus externi


stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!
Instrumenta personalia