Amavangus

E Vicipaedia
Imago Amavangi, appellatione Mandshurica "Dorgon Princeps Rui"

Amavangus[1] (Mandshurice ᡩᠣᡵᡤᠣᠨ Dorgon, Sinice 多爾袞 Duō'ěrgǔn), filius Thienmingi, fuit praefectus militum Mandshuriensis sub Zungteo fratre imperatore, Sinarum victor in bello Tartarico, filiique illius Xunchii tutor ab anno 1643 ad 1650, qui titulum imperatoris postumum sibi adrogavit; tamen post quam ipse vita excessit, a Xunchio damnatus cum sodalibus hoc titulo est privatus, nec rursus ab infamia vindicatus ante imperatoris Qianlong imperium anno 1778.

Sex edicta iniuriosa[recensere | fontem recensere]

Sinae, quos milites Amavango duce devicerunt, de iniuriis saepe querebantur imprimisque sex edictis eius ad morem maiorum Sinarum abolendum capitali supplicio iis statuto, qui contra haec committerent:

  • De tonsura (薙髮), ut Sinarum omnes capillos frontis more Mandshurico raderent, etsi a praeceptis Confucii longius quam duo millennia vetita
  • De vestimentis (易服), ut patria vestimenta Sinis interdicta Mandshuricaque gerenda
  • De agris capiendis (圈地), ut Sinarum agri Mandshuriensibus victoribus distribuerentur
  • De domibus occupandis (占房), ut Sinarum domus Mandshuriensibus victoribus traderentur
  • De servitute imponenda (投充), ut Sinarum populus addici servituti coerceretur
  • De fugitivis (逋逃), ut fugitivi simul cum consciis interficerentur

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Martini Martinii, De bello Tartarico, p. 166: "Unde Amavangus, Imperatoris tutor," &c., quod nomen Latine e mixta Mandshurica cum Sinica lingua translatum, in quo "ama" Mandshurice pater, "vangus" Sinice rex valet, id est Amavangus "rex pater" dicit; namque hac appellatione imperator Xunchius eum iam tutoris officio fungentem vocavit.