Alexander Valverde Belmonte

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Alexander Valverde Belmonte in Circuitu Franciae, anno 2005.

Alexander Valverde Belmonte (natus 25 Aprilis 1980 in vico Las Lumbreras in Murcia) est birotarius Hispanus, qui pro Manu Caisse d'Epargne certat. Suae maximi momenti victoriae sunt in certaminibus Liège-Bastogne-Liège annis 2006 et 2008, et seriei ProTour UCI anno 2006. Bis argenteum in Certamine Viarum Mundi UCI clipeum portavit, annis 2003 et 2005. Inusitate inter competitores, Valverde est trium certandi modorum peritus: properationis, certaminis temporis, et ascensionis. Is est recentissimus Publici Certaminis Viarum Hispani victor. Primam Circuitus Franciae stationem anni 2008 vicit.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!