Alexander Todd

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Alexander Todd

Alexander Robertus Todd, sic nomine vernaculari sed postea Sir Alexander Todd denuoque Lord Todd of Trumpington (Glasgoviae die 2 Octobris 1907 natus; iuxta Oakington Cantabrigiensis comitatus die 10 Ianuarii 1997 mortuus), alumnus universitatum Glasguensis, Francofurtensis et Oxoniensis, fuit chemicus Scoticus. Todd anno 1957 Nobelianum Chemiae Praemium accepit. Todd Regalis Societatis Londinii sodalis fuit cui anno 1942 cooptatus est; professor fuit apud Cantabrigienses necnon Mancunienses et cancellarius Universitatis Vallis Glottianae.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Scientia Haec stipula ad hominem scientificum spectat. Amplifica, si potes!