Ager Austri

E Vicipaedia

(Redirectum de Ager Meridiei)

Pagina usque elaboratur...

Haec pagina nondum perfecta in manibus auctoris est. Ideo rogaris ut minora quidem mutes hic, maiora autem prius disputes illic.
Si vero auctor ipse nil mutaverit his diebus septem, hancce formulam audacter dele.

Ager Austri (Anglice: South Park) est series animata Americana quae in digitalibus televisionibus spectatur. Creatores seriei sunt Matthias Stone et Tres Parker.

Agrum Austri saepe ferocem saturam contra mores populorum solis occidentis esse putatur: nam episodium Agri Austri saepe narrant de factis temporum currentium, de stultitia hominum publicorum, de corruptione morum et de omnibus rebus hodiernis quae videntur esse insanae et turpes, stultae, et contemnendae.

In Agro Austri, primam partem agunt quattuor pueri (Stanislaus Marsh, Ericus Cartman, Coelius Broflovski et Kenethus McCormick) novem annorum nati, qui ipsi sunt exemplaria stultitiae et roboris comicae hodierni temporis.

  • Stanislaus Marsh (Stan), filius geologi nomine Randulphus (Randy). Stanislao est canis cinaedus et avus 202 annorum natus qui vivere odit et saepe nepotem implorat ut se necet
  • Ericus Cartman (Eric), filius dominae quae in praeteritis temporibus, more meretricis, multis cum iuvenibus Agri Austri se delectavit, Ericus, decimum annum agens, nescit quis sit pater suus. Puer mali ingenii et crasso corpore, saepe putat se vere callidum esse quamquam semper fallit.
  • Coelius Broflovski (Kyle), est puer Iudaeus, qua re saepe victima est ludibrii Erici Cartman. Etsi Coelius intellegentior est quam suos amicos, vere nimius est et ab invidia cruciatus.
  • Kenethus McCormick (Kenny), est puer humilissimo generi natus. Spectatores semper Kenethus videre possunt indutus cucullo propter quem Kenethus, cum os habeat occultum, dicit verba quae non possunt intellegi nisi ab incolis Agri Austri. In omnibus episodiis serierum primae, secundae et tertiae Kenethus moritur, ad rursus effluendum in episodio sequente.


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!
Instrumenta personalia