Ethelredus II (rex Anglorum)

E Vicipaedia
(Redirectum de Aethelredus II Angliae)
Mancus aureus Ethelredi II

Aethelredus[1] vel Ethelredus II (Anglosaxonice Æðelræd Unræd, scilicet "sine consilio"; natus circa 968; mortuus die 23 Aprilis 1016) fuit rex Anglorum et Saxonum.

Eduardus fuit filius regis Edgari uxorisque eius secundae Elfridae. Interfecto fratre suo Edwardo anno 978 (Guillelmus Malmesburiensis auctor est Ethelredum ipsum implicatum esse coniuratione) fit rex sub tutela matris. Post continua bella regnum amisit anno 1013 Normannis duce Sveno; Ethelredus fugit ad fratrem uxoris sui Ricardum, sed, Sveno mortuo, repetivit Angliam, ubi mortuus est anno 1016. Uxor eius tertia Emma postea coniuncta est successori Cnutoni, Sveni filio.

Rex Ethelredus II a Matthaeo Paris pictus: L'estoire Seint Aedward le Rei: Bibl. Univ. Cantab. Ee.3.59 (saec. XIII)

Familia[recensere | fontem recensere]

E tribus uxoribus Ethelredus genuit octo filias octoque filios, inter quos duo reges.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Ego Eadwardus Æthelredi regis filius, gra[tia] Dei Anglorum rex": Prima charta Edwardi regis

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Lexica biographica:  • Deutsche Biographie • Store norske leksikon