Jump to content

A Game of Thrones (liber)

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Haec pagina de libro explicat. Si de serie pellicularum legere vis, vide Game of Thrones.

A Game of Thrones (Latine fere Ludus soliorum) est primus seriei rerum phantasticarum A Song of Ice and Fire liber, a Georgio Raimundo Ricardo Martin auctore Americano scriptae. Liber primum anno 1996 editus est. Haec series accommodata est ad seriem televisificam, anno 2011 inceptam, quae fere idem nomen gerit atque liber iste, scilicet Game of Thrones.

Agitur fabula duabus in continentibus fictis, quae sunt Westeros, continens occidentalis, clarior nomine Septem Regna, et Essos, continens orientalis.

Fabula sententia multarum personarum narratur. Personae complures praebentur gente, animo, habitu diversae. Exempli gratia dominus Eddard Stark, uxor eius Catelyn, filii eorum Robb et Bran, filiae Sansa et Arya in regno septemtrionali habitant; Tyrion nanus sanguine Lannister frater reginae est; Daenerys, una ex paucis relictis sanguine Targaryen, qui olim Septem Regna tenebat, in continente orientali delitescit.

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]
Stipula

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!