Zilog Z80

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Microprocessorium Z80.

Zilog Z80 est 8-bit microprocessorium anno 1976 societate et inceptione (start-up) computatrali Zilog primum productum creatum. Z80 Federico Faggin anno 1974 extensio Intel 8080 microprocessorii excogitatum.

Structura interna[recensere | fontem recensere]

Microarchitectura Z80. Operationes calculationis praecipue cum registris A ("accumulator"), H, L licent. ALU est 4-bit (!) unitas calculationis et procestrum princeps. Supra 8-bit omnia datorum[1], infra 16-bit omnia inscriptionum[2].

Structura microprocessorii sive microarchitectura Z80 plures registra (quae paria sunt) A ("accumulator"), H, L ac registra B, C, D, E velut quattuor indices et registra IX et IY atque SP et PC (inscriptionum cursualium) ostendit. Quamquam Intel 8080 microprocessorio simile Z80 autem plures emendationes elaboratae sunt:

  • Operationes trudentes (shift operations) non solum accumulatoris sed etiam cunctium registrorum placent.
  • Nova indices et registra IX et IY.
  • Systema interruptionis emendatum cum et vectoriale ("modus 2") et interruptione non suppressu (NMI - non maskable interrupt, "modus 1").
  • Alimentum electricum singulare per +5 V (Intel 8088: +5V/-5V/+12V).
  • Memoriae volatilis dynamicae machinatio redintegrationis.

Exemplum programmatis[recensere | fontem recensere]

Hoc programma litteras verbi "VICIPAEDIA" in accumulatorem ponit.

 0000 21 0E 00         
 0003 4E         
 0004 B9 1B        
 0006 C8 05      
 0008 7E       
 0009 00         
 000A 23         
 000B 18 F7        
 000D C9         
 000E 56 49 43 49
 0012 50 41 45
 0015 44 49 41 
 0018 1B
initium:     ld      HL, 000Eh   ; HL nunc index et registrum, incipium datorum: 000Eh 
proximum:    ld      C, (HL)     ; valor proximus quo HL indicat in accumulatorem
             cp      C, 1Bh      ; C = ESC?
             jr      Z           ; ita ESC: ad terminum
             ld      A, (HL)     ; sume valorem quo HL indicat in A
             nop                 ; pro honore
             inc     HL          ; incrementum HL
             jr      proximum    ; iterum ad proximum
terminum:    ret                 ; Terminus
             DATA                ; V, I, C, I,
             DATA                ; P, A, E,
             DATA                ; D, I, A,
             DATA                ; ESC;


Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Verbum anglicum bus contractio ex omnibus est, itaque forma omnia non contracta electa est. Databus sit "omnia datorum"
  2. Verbum anglicum adress hic inscriptione (cursuali) traductum est. "Domicilium" quoque in consideratione trahatur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


stipula Haec stipula ad technologiam spectat. Amplifica, si potes!