Jump to content

Guillelmus Malmesburiensis

Latinitas bona
E Vicipaedia

Guillelmus Malmesburiensis (natus anno incognito in comitatu Wiltoniae; mortuus ut videtur circa annum 1143) fuit monachus apud abbatiam Malmesburiensem et scriptor de historia Angliae.

Guillelmus, cum physica et logica doctus esset, magis se philosophiae morali et historiae dederat. Ex studiis magnam copiam fabularum cumulavit, quibus mens eius ad scribendum opus historiae Anglicae vulgare incussa est, exemplo Bedae Historiae ecclesiastica gentis Anglorum. Obsequium Bedae Guillelmi etiam in praefatione, ubi se illum venerari adfessus est, visum esse potest.

Ad hoc, Guillelmus c. 1120 primam editionem Gestae regum anglorum ediderat, quae eventus ab 449 ad 1120 describit. Postea refecit et auxit, ut ad 1127 tenderet, per secundam editionem ad Robertum nobilem quendam dedicatam. Quae editio nunc ab eruditis existimata est una ex magnis historiis anglicis. Primam editionem Gestae autem secutae sunt Gesta pontificum anglorum anno 1125.

Hoc tempore, Guillelmus amicitiam cum episcopo Rogero, cui fuit castellum apud Malmesburiam, icit. Potest ut hac amicitia neque nulla illius historiae bene acceptae mentione abbas apud Malmesburiam factus sit.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon •