Vir Silvestris

Locus: 51°49′37″N 10°16′59″E
Numerus incolarum: 860
Situs interretialis
Nomen officiale: Wildemann
Gestio
Geographia

Vir Silvestris[1] seu Homo Silvaticus[1] (Theodisce et Saxonice Wildemann; Supraharthice Willemann) erat oppidum parvum Saxoniae Inferioris in Circulo Goslariensi et praesens vicus urbis Vallis Claustrae-Cellae[2][3] (Theodisce et Saxonice Clausthal-Zellerfeld; Supraharthice Clasthol-Zallerfall). Ab anno 1972 Vir Silvestris ad Harthicos Montes Superiores commune generale pertinuit.
Historia
[recensere | fontem recensere]Vir Silvestris anno 1529 a metallicis conditum est, qui eo loco argentum petebant. Nomen cepit a "viro silvestri" (Theodisce: Wildemann), quia metallici in silvis inveniebant neque capere potuerunt, sed mox necaverunt. Anno 1534 oppidum factum est. Eo tempore possessio Guelforum erat, sed annis 1807 - 1813 ad Regnum Westphaliae pertinuit. Anno 1815 ad Regnum Hannoveranum pervenit, deinde ab anno 1866 pars Borussiae factum est et cum circulo Goslariensi anno 1941 ad Brunsvicum translatum et ab anno 1946 pars Saxoniae Inferioris est. Anno 1974 ad commune generale Harthicos Montes Superiores accessit. Quod autem die 31 Decembris 2014 dissolutum est. Vir Silvestris die 1 Ianuarii 2015 cum aliis communibus ad urbem Vallem Claustram-Cellam[2][3] (Theodisce et Saxonice Clausthal-Zellerfeld; Supraharthice Clasthol-Zallerfall) coniunctus est.
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Vir Silvestris spectant (Vir Silvestris, Wildemann). |
- www.wildemann.de Pagina communis Viri Silvestris (Theodisce)
- Pagina privata de historia Viri Silvestris (Theodisce)
