Volnius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Volnius tragoedus Etruscus (quo anno natus mortuusve sit nescimus) ab erudito Romano Varrone citatus est de origine tribuum Romanorum trium:

"Ager Romanus primum divisus in partis tris, a quo tribus appellata Titiensium, Ramnium, Lucerum. Nominatae, ut ait Ennius, Titienses ab Tatio, Ramnenses ab Romulo, Luceres, ut Iunius, ab Lucumone; sed omnia haec vocabula tusca, ut Volnius, qui tragoedias Tuscas scripsit, dicebat."[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Varro, De lingua Latina 5.55

Bibliographia[recensere | fontem recensere]