Vladimirus Franz

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vladimirus Franz

Vladimirus, vulgo Vladimír Franz (Pragae natus die 25 Maii 1959) iuris utriusque doctor ac professor liberalium artium est compositor musicae et pingendi artifex Bohemus. Anno 1982 studia sua iuris prudentiae in universitate studiorum Pragensi ad finem perduxit, at numquam munere iuris consulti re vera functus est. Operam suam eximiam dedit potius artibus musicae ac pingendi. Adhuc quidem docet studiosos in Facultate fabulis scenicis dicata in Academia artium musicarum (vulgo AMU). Anno 2012 persuasum est ei, ut munus praesidis Reipublicae Czechae peteret. Quem honorem sequens oculos non solum diurnariorum Bohemorum, verum etiam alienigenarum ad se vertit imprimis propter notas Threicias quae totum corpus eius tegunt.