Vitellius Petronianus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vitellius Petronianus fuit filius Vitellii (imperatoris futuri) ex uxore prima Petronia genitus. De pueri vita et morte sic scripsit Suetonius: "ex ea [habuit] filium Petronianum captum altero oculo. Hunc heredem a matre sub condicione institutum, si de potestate patris exisset, manu emisit breuique, ut creditum est, interemit, insimulatum insuper parricidii et quasi paratum ad scelus uenenum ex conscientia hausisset."[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Suetonius, De vita Caesarum "Vitellius" 6.