Vipaccum

E Vicipaedia
(Redirectum de Vipava)
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Vipaccum (discretiva)

Wikidata-logo.svg Vipaccum
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Slovenia
Locus: 45°50′47″N 13°57′44″E
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Municipium Vipacci

Geographia

Superficies: 105 chiliometrum quadratum

Vipaccum[1] (-i, n.) (alia nomina: Vipava) (Slovenice: Vipava; Italiane: Vipacco; Theodisce: Wippach) est urbs Sloveniae, in historica provincia Carniola Interiori et in regione statistica Goritiana sita. Incolunt urbem 1 566 et 5 185 municipium omne. Incolae Vipaccenses[2] appellantur. Vipaccum est caput loci Municipii Vipacci.

Geographica[recensere | fontem recensere]

Despectus in urbem

Vipaccum sita in Valle Vipaccensi non longe a loco qui Castra ad Flumen Frigidum antiquis temporibus nuncupatus est. Hoc in oppido est fons Vipacci fluminis, multosque pontes ibi videri possunt.

Historia[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1920 ad annum 1947 Vipaccum fuit municipium Italiae in Provincia Goritiae et in Venetia Iulia regione situm.

Ecclesia Catholica Romana[recensere | fontem recensere]

Oppidum ad Dioecesem Iustinopolitanam pertinet.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Vipaccum spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 45°50′47″N 13°57′44″E • GeoNames
Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!