Vicipaedia:A est B
Ecce regula Vicipaediana consensu instituta, cui quemque oportet obtemperare atque oboedire. Quam si vis repudiare, noli textum mutare, nisi prius illic ceterorum assensum eris adeptus. | ||||||
Read this page in English | Diese Seite auf Deutsch lesen | Leer esta página en español | Basahin ito sa Tagalog |
Sequere "A est B"[fontem recensere]
Suademus ut omnis commentatio incipiat ad hunc modum: [LEMMA] est [DEFINIENS], e. g. Roma est caput Italiae.
Ratio[fontem recensere]
Multa exempla antiqua[1] definitiones praebent hoc ordine compositas, qui et perspicuitatis causa ad encyclopaediam scribendam maxime idoneus videtur.
Fuge "A B est"[fontem recensere]
Dissuademus autem ordinem [LEMMA] [DEFINIENS] est , e. g. Roma caput Italiae est.
Ratio[fontem recensere]
Hic ordo saepe infert obscuritates[2], quae lectoribus imprimisque eis, qui adhuc Latino sermoni discendo student, erunt molestae.