Via dei Cerchi

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Via dei Cerchi est via urbis Romae et antiquae et hodiernae. Huius viae nomen originarium fuit Via Circi Maximi, quod medio aevo per mutilationem in (italice) Via dei Cerchi mutatum est[1].

Incipit a Porta Capena et extenditur iuxta septemtrio-orientale latus Circi Maximi usque ad ecclesiam Sanctae Mariae in Cosmedino sive ad forum Oris Veritatis (italice Bocca della Verità) proxime meridianum Montis Palatini ascensum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Claudio Rendina et Donatella Paradisi, Le Strade di Roma, Roma 2004, vol. I s. v. Via dei Cerchi
Bullet yellow.png Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.