Via bicallis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Via bicallis generis Autobahn in Germania annis 1930 constructa

Via bicallis[1] est via bifida, tramitibus seu callibus binis elaborata ne carri sensibus contrariis tendentes alii aliis damnum apportent. Via Portuensis antiqua a Roma ad Portum ducens partim bicallem fuisse dicitur. Temporibus recentibus in Civitatibus Foederatis ab anno 1907, in Anglia et Italia annis 1920, crebrius in Germania ab annis 1930, hodie in omni fere civitate tales viae constructae sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "proposuitque viam Samio praeeunte bicallem": vide "Bicallis" in Carolus Du Cange et al., Glossarium mediae et infimae Latinitatis (Novioriti: Favre, 1883-1887); versio interretialis


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!