Vergobretus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vergobretus secundum Aegidium Forcellinum est "nomen supremi magistratus apud veteres Gallos." Sic Caesar de quodam Lisco scribit, qui "summo magistratu praeerat, quem vergobretum appellant Aedui qui creatur annuus et vitae necisque in suos habet potestatem."[1] Caesar tantum de vergobretis Aeduorum scribit, sed archaeologi inscriptiones invenerunt quae etiam in aliis civitatibus, pro certo apud Lexovios et Santones, fortasse etiam apud Lemovices, Vellavios, Bituriges, vergobretos fuisse testantur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Caesar, De bello Gallico I, 16, de Aeduis.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]