Latinitas bona

Warburgum

E Vicipaedia
(Redirectum de Varburgum (Vestphalorum))
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Warburgum
Res apud Vicidata repertae:
Warburgum: insigne
Civitas: Germania
Locus: 51°29′17″N 9°8′24″E
Numerus incolarum: 23 629, 23 128, 22 150
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gubernium

Praefectus: Michael Stickeln

Geographia

Superficies: 168.84 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Welda, Hohenwepel, Calenberg, Dalheim, Bonenburg, Daseburg, Germete, Ossendorf, Rimbeck, Scherfede, Dössel, Hardehausen Abbey, Herlinghausen, Menne, Nörde, Wormeln

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Prochowice, Ledegem

Tabula aut despectus

Warburgum: situs

Warburgum[1] (Theodisce: Warburg in Westfalen) est urbs in Vestphalia orientali, h.e. Rhenania Septentrionalis-Vestfalia Germaniae sita. In urbe sedes episcopi Ecclesiae Syro-Orientalis est, qui dioecesi Germanicae praeest (1995).

Geographia[recensere | fontem recensere]

Primum Warburgi oppidum apud Dimolam (vel Timellam[1]) flumen situm erat. Itaque Warburgum urbs hodierna etiam magis in meridiem spectans in Provincia Detmolda sita est. Proximi magni urbes sunt Paderbronna utque Cassala circiter 35 chiliometra abest. Urbs meridie provinciam Hassiam attingit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Oppidum Warburgum ad Dimolam situm primum anno 1010 in Vita Meinwerci memoratum est. Anno 1228/1229, episcopus Bernhardus IV de Lippe oppidum novum fundavit, quod oppidum vetus iam magnam aetatem habebat. Anno 1436, haec duo oppida in unam urbem per magnam chartam coaluerunt. Hodie circa 24 000 incolarum in urbe habitant.

Cultura et res visu dignae[recensere | fontem recensere]

Aedificia[recensere | fontem recensere]

  • Coenobium Dominicanum (vetus): publica schola: gymnasium Marianum (intra urbes)
  • Ecclesia Sancti Iohannis Baptistae (urbs nova)
  • Ecclesia Visitationis Mariae (urbs vetus)
  • Ecclesia Mariae in Vinea in Coenobiae (intra urbes)
  • Coenobium Dominicanum novum, sedes episcopi Syro-Orientalis
  • Statio Warburgensis
  • Museum Sternum
Urbs a meridionali parte spectata anno 1647. Matthaeus Merian Senior fecit. A sinistra est Ecclesia Vetus Visitationis Mariae; in media parte, Ecclesia Dominicanae Mariae in Vinea; a dextra, Sancti Iohannis Baptistae Ecclesia

Nati[recensere | fontem recensere]

  • Otto Beckmann (circa 1476–1540)
  • Antonius Eisenhoit (circa 1553)
  • Johann Conrad Schlaun (1695–1773)
  • Leander van Eß (1772–1847)
  • Carolus van Eß (1770–1824)
  • Colestin von Geismar (+1718)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Warburgum spectant.
  • Pagina domestica urbis (Theodisce)