Jump to content

Usor:Placentinus/Harenarium

E Vicipaedia

Haec est mors Senecae. Revera titulus huius tabulae est admodum longior, nam auctori, Immanuel Domínguez scilicet, placebat intitulari suas tabulas longissimis titulis. Domínguez floruit saeculo XIX exeunte. Tunc hanc tabulam composuit, qua fretus adeptus est lauream magni ponderis in certamine Hispanico artis depingendi. Ille solebat aggredi themata de rebus gestis, sed haec est sola tabula in qua tractatur argumentum classicum.

Scaena agitur in balneo. Est spatium circulare, multis ac pulchris ornamentis praeditum, etiam columnis. Sumus nempe domi Senecae, nam Seneca erat vir ditissimus. Etiam volo nos animum intendere in lucem. Lux gradatim deficit simul atque Seneca ultimum spiritum vitae edit Cubiculum iam obscuratur, est enim imago caliginosa, nam omnes maxima afficiuntur tristitia. Ceterum percipitur hic magnum discrimen inter viros stantes, columnas atque stagnum, balneum, in quo iacet Seneca quod stagnum quodammodo findit tabulam atque statim capit visum spectatorum. Praeter Senecam prodeunt in tabulam quinque discipuli. Sunt discipuli Senecae, ergo ii sunt philosophi Stoici, quorum doctrina, quorum maximum consilium erat secundum naturam vivere erat secundum naturam vivere nec praeter modum affectibus moveri, quod tamen non omnes eodem modo hic adipiscuntur. A sinistra habemus gregem trium virorum quorum senior hic est vir affecta aetate sed ille satis bene resistit maestitiae, est enim compos sui, fortasse provectior in philosophia stoica, alius autem tergum verti. Iuxta eum habemus iuvenem: ille cutit manu pectus, nullam servat constantiam, nam iam est accensus ira atque iurat odium in Neronem. Vult ulcisci mortem magistri. In hoc latere, a sinistra scilicet, intuemur virum, capite fere obvoluto, bracchiis in gremio compressis, qui verosimiliter figit obtutum in faciem Senecae qua de causa videtur supressa voce eiulare. Nunc ad mediam imaginem… recumbans super balneum est alius discipulus, etiam iuvenis qui omnino confectus maerore iam deficit animo. Ille maxime luget magistrum et… celat, operit manu vultum: non vult monstrare palam affectus. Licet hic admiremur amictum huius discipuli qui rubro colore prae ceteris eminet. Tandem aliquid de Seneca ipso dicamus Ille –diximus—iacet in balneo, est anima efflata, est mortuus. Caput enim dimittitur, et aspicite corpus: Corpus friget, ne dicam “iam riget”. Et aspicite colorem cutis, ille est macilentus, extremum diem obiit, moritur. Sed cur mortuus est Seneca? Quia ipse sibi vim attulit. Hoc apud Stoicos, scilicet “sibi mortem consciscere” nonnumquam erat decori. Mors igitur est praeferenda opprobio, infamiae, flagitio, sceleri, dedecori. Ipse Seneca dicebat: “Vita non semper est retinenda, itaque sapiens vivet quantum debet, non quantum potest” quod aureum dictum nunc revocare multum placet. Praeterea auctor non abs re depinxit et coronam et vas. De corona postea dicemus, sed vas, quod videmus ante stagnum fortasse significat pecuniam, divitias, luxum et luxuria erat maximum vitium quo, ut fama traditur, Seneca laborabat et propter hoc vitium tunc temporis vituperabatur, contemnebatur. Haec hactenus de tabula describenda, iam eam affatim descripsimus. Sed quid de contextu, quid de compage rerum? Cur mortuus est Seneca? Quibus de causis? Tacitus, optimus scriptor rerum gestarum narrat Seneca fuit, ut bene scitis, praeceptor Neronis. Sed non tantum eum suscepit educandum, etiam habuit magnam potestatem in re publica, quoniam Nero factus est princeps admodum iuvenis nec valet solus regnare. Ergo Seneca erat magister carus Neroni Tempore labente, in dies ingenium Neronis fit saevior… Ille iam paulatim deponit praecepta quae a Seneca didicerat. Parat multa scelera, multos necat homines, et magistratus et amicos, et fratrem et - horribile dictu- ipsam matrem. Ceterum etiam persequitur Christianos et multa alia…Quae cum ita sint (ut diceret Cicero) Seneca vult deponere dignitates atque ad vitam privatam redire. Nerotamen ei iam invidet. Tunc quidam Antonius Natalis, eques Romanus, ut sibi favorem principis conciliaret, ex industria accusat Senecam, quod partes egerit in coniuratione Pisonis contra Neronem. Iam Seneca capite damnatur. Itaque venit unus ex centurionibus ad Senecam atque ei nuntiat iussa Neronis. Itaque debet se ad mortem voluntariam comparare. Seneca primum postulat tabulas testamenti. Vult facere testamentum suis amicis et suae uxori. Centurione recusante, Seneca intellegit se tantum posse relinquere exemplum mortis. Vult donare amicos, uxorem honestissimo, dignissimo exemplo mortis Stoicae. Tunc amici maxime clamant, plorant, lugent, etiam uxor Paulina, quae cum eo versabatur, vult sibi mortem dare, sed Seneca omnes eos ad firmitudinem revocat et dicit: “Ubi nunc praecepta philosophiae? Nunc eam debetis adhibere, modum debemus servare… Nos sumus stoici”. Et venit ad mortem. Sed quomodo fit mors? Primum ille aperit venas bracchiorum, sed quo celerius exitum haberet, etiam aperit venas crurum. Attamen, vexatus longa mora mortis, mors multum morabatur, poscit venenum more, ut dicitur, socratico, nam erat cicuta. Nec hoc modo impetrat mortem, nam ut antea diximus, nec sanguis bene fluebat, Postremo introit Seneca balneum aquae calidae, et vapore suffocatus (aspicite vapores, hic cernuntur vapores) de vita decessit. Et hoc est punctum temporis optime, dilucide describitur in tabula. Multum nobis placet. Ceterum quid de corona? Nihil dixi! Corona est super Senecam. Saepissime corona est signum victorum. Victores etiam accipiunt, fortasse in certamine. Fortasse corona significat Senecam fuisse optimum omnium philosophorum illius aetatis. Alii tamen… Sunt qui dicant Senecam multum concupisse, affectavisse imperium, potestatem. Qua de causa egit partes in coniuratione Pisonis. Ergo corona potest etiam significare imperium principis quod Seneca cupiebat. Haec est causa mortis. Sed hoc pro comperto non habetur. Utut est, Seneca nobis optima opera legavit, summam doctrinam, plurima aurea dicta et sane sunt apud eum multa proverbia. Ille in quodam opere refert haec verba Hippocratis: “ars longa, vita brevis”.