Usor:ITA32~lawiki

E Vicipaedia

Pagina mea in Italiana Vicipaedia visitas
ITA32 09:20, 31 Iulii 2007 (UTC)

Iam dies ad meridiem vergebat; vulpes, perniciem pullis gallinaceis molliens, haud procul a gallinario planitiem perlustrabat. Tum ad aedium ruinas, spe praedae impulsa, appropinquavit foveamque conspexit magna rerum congerie plenam. In foveam oculorum aciem convertit ac pictam hominis faciem invenit, quam persona tragicam vocant. "O quanta species - inquit - cerebrum non habet". Item nonnulli homines, quibus Fortuna speciem, honorem et gloriam tribuit, sensu communi carent.
Fuit quondam aetas aurea, qua omnes homines beati erant, deos adorabant, iustitia colebant, fidem servabat. Quia homines honeste modiceque vivebant, non leges, non iudices, non magistratus, non urbium moenia, non agrorum termini erant. Non bellum, non fures, non scelerum coscientia, non mortis timor homines terrebant. Agnus cum lupo, cum tigride capella dormiebat. Caelum quoque semper costans et temperatum, ver aeternum erat; placidi Zephiri natos sine semine flores mulcebant et terra inarata omnia dabat. De ramis dulcia poma pendebant: semper uvae de plmite vitis rubescebant, flumina lactis fluebant, stillabant de ilice mella. Erant quoque domus, sed aureae: aureus matris et patris thalamus, aureae atrii columnae; omnia aurea erant.