Usor:Coemgenus5833/Cuniculus

E Vicipaedia

Hic macronibus est in progressu versio paginae Cuniculus. Emendationes amabo!

Cunīculus

Hīc est versio Nōmen cunīculus a cunīculō 'cavo' dēducitur. Temporibus Rōmānōrum cunīculī edēbantur, neque cicurēs in domiciliō ut tempore hodiernō alēbantur. Appiānus dixit militēs Rōmānōs in Hispaniā cunīculōs edisse. Cunīculī in insulīs ad edendum a Romanīs colēbantur. Rōmānī cuniculōs edĕre dēlectābant. Apīcius quidem dixit eōs melius esse edī quam pullōs vel etiam porcellōs tenerōs. Arbitrātū Rōmānō, fētus cunīculōrum iūcunde sapiēbant; quōs Rōmānī lauricēs appellābant. Plīnius in librō suō nomine Naturalis Historia ait: Lepōrum generis sunt et quōs Hispaniā cunīculōs appellat, fēcunditātis innumerae famemque Baliārum insulīs populātīs messibus adferentis. Fētus ventrī exectōs vel uberibus ablātōs, nōn repūrgātīs interāneīs, grātīssimo in cibātū habent; lauricēs vocant.

Cunīculus domesticus

Tempore mediaevalī in Eurōpā Catholicā, hominibus edĕre canem inter Quadrāgēsimam neque temporibus paenitentiae nōn licēbat. Saeculō autem sextō, Gregorius Papa I edixit lauricēs? nōn canem esse, hāc dē causā Quadrāgēsima edī posse. Post hōc, monachī in monestēriīs cunīculōs in āreolīs mūrō cīnctīs colēbant. Saeculō ūndēvīcēnsimō, multī hominēs dīvitēs in Galliā et Britanniā cunīculōs colēbant mirābīles, lepōrēs Belgicōs (Anglice: Belgian hares) appellātōs, quī in spectāculīs magnō pretiō certābant et veniēbant?. Annō 1901, cunīculus cui nōmen erat FS Champion Fashoda duobus milibus nummōrum Amēricanōrum venditus est. Inter 1890 et 1900, multī cuniculī ad Amēricam Septentriōnalem importābantur. Nunc multī cunīculōs colent.? Est in Cīvitātibus Foederātis American Rabbit Breeders Association, sodālitās cunīcularīs, quae certāmen habet, hominēs concitat quī cunīculōs colĕre velint, et multās (48) speciēs innumerosque cunīculōrum colorēs rīte comprobat.