Ursula Meisterernst

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae

Ursula Meisterernst (ante matrimonium: Schöny; nata Potestampii die 15 Aprilis 1920) est? mulier politica Germana.

Vita[recensere | fontem recensere]

Filia Stephani Iosephi Othonis Schöny consilarii gubernatorialis doctoratu de philosophia Heidelbergae laureata est. Die 12 Aprilis 1945 interpres publica ab administratoribus militaribus Americanis Arnstadii creata est. Praefecti Americani eam insuper burgimagistram pronuntiarunt. Tunc illa in Via Fuhrmann nr. 6 apud Carolum Keil habitabat.

Die 22 Iunii 1945 dimissionem accepit et ante diem 29 Iulii 1945 Cassellam fugit. Mox postea exercitus Americanus Thuringiam in manus Sovieticas tradidit. Arnstadii autem Benedictus Rudolphus Peters demarchus novus factus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • König, Hans-Joachim. 2014. Arnstadts einzige Oberbürgermeisterin: Frau Dr. phil. Ursula Meisterernst. Arnstädter Stadt-Echo 170: 18.
  • Andrea Kirchschlager, Ulrich Lappe, Peter Unger, eds. 2003. Chronik von Arnstadt. Arnstadii: Kirchschlager. ISBN 3-934277-07-1.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]