Urbs Sancti Petri (Florida)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Urbs Sancti Petri (Florida)
Res apud Vicidata repertae:
Urbs Sancti Petri (Florida): insigne
Civitas: Civitates Foederatae Americae
Numerus incolarum: 253 693±0
Situs interretialis

Geographia

Superficies: 356.49541 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Petropolis, Takamatsu, Figueres

Tabula geographica

Urbs Sancti Petri (Florida): situs

Urbs Sancti Petri in Florida[1] Civitatum Foederatarum, incolis 257 083 per aestimationem anno 2015, est maxima urbs comitatus Pinellas et quinta Floridae omnis quod ad magnitudinem pertinet.

Ab Ioanne Constantino Williams et Petro Demens anno 1888 condita est. Williams enim, urbis Detroitensis incola, terras ubi urbs S. Petri hodie floret anno 1875 emerat. Demens constructionem ferriviae pagorum citricolarum angustae, nomine Orange Belt Railway, inter urbes Sanford et S. Petri annis 1885–1888 curavit. Unde Demens nomen urbis dedit ad honorem metropolis Russicae Petropolis, ubi ipse educatus est. Williams autem primum deversorium Detroit Hotel ab urbe sua nativa nominavit. Sub forma oppidi anno 1892 sed dignitate urbis anno 1903 incorporata est. Diarium St. Petersburg Times anno 1894, electricitas urbana anno 1897, curri electrici anno 1904, portus navium maiorum anno 1908 inaugurati sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Novae dioecesis sedem episcopalem in urbe Sancti Petri in Florida poni statuimus": Constitutio apostolica Pauli VI. Cf. "Dioecesis Sancti Petri in Florida" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Central Avenue ("xystus centralis") urbis S. Petri anno circiter 1910 lucis ope pictus
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad urbem S. Petri spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici:  • "4171563" apud GeoNames • "290375" apud USGS