Universale Rerum Locatrum

E Vicipaedia

Universale Rerum Locatrum[1] (URL), vulgare inscriptio interretialis[1] (Anglice Uniform Resource Locator), est trames scriptus qui refert quandam commoditatem interretialem et confitetur sive locum eius in rete computatrali sive iter per quod talis commoditas reciperari potest. Universale Rerum Locatrum est casus specialis Universalis Rerum Indicatri(d)[2] (URI),[3][4] quamvis multi ambobus vocabulis pariter utantur.[5] Pleraque URL in paginis interretialibus (HTTP) oppetuntur, sed adhibentur quoque ad fasciculos transferendos (FTP), ad litteras electronicas transmittendas (mailto) et pro aliis usibus.

Navigatra interretialia URL in talea quadam super paginam ostentare solent. Typicum URL formam habet http://www.example.com/index.html, quae indicat protocollum (http), nomen hospitis (www.example.com), et locum fasciculi (index.html).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Ignotus. "Vocabula computatralia" 
  2. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  3. Forward and Backslashes in URLs. . zzz.buzz 
  4. "Uniform Resource Identifiers (URI): Generic Syntax". January 2005 
  5. "Report from the Joint W3C/IETF URI Planning Interest Group: Uniform Resource Identifiers (URIs), URLs, and Uniform Resource Names (URNs): Clarifications and Recommendations". Augusto 2002