Ummitae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Exemplar machinae scriptoriae Olivetti Hispanicae 46 qua Ummitae epistolas suas didacticas scribunt.

Ummitae dicuntur incolae esse planetae adhuc Hominibus incogniti cui nomen Ummum. Dicitur distare a terra circiciter 14,4 annorum-luminiferorum.

Existentia illius planetae patefacta est ab anno 1960 usque ad tempora nostra per permultas epistolas, veteri machina scriptoria ut erant anno 1946[1] conscriptas, ad multos homines scientificos terrestres missas, et quae circiter 160.000 paginas una collectas conficiunt. Auctores harum epistolarum sese ut nuntios Ummitarum praesentant.

Secundum auctores ut Miltonium Guilielmum Cooper vel Ioannem-Petrum Petit, hi nuntii Ummitarum clam vivunt in terra. Nonnulli putant iam antea Ummitas hominibus scripta scientifica dedisse ut Codicem Voynich.

Nonnulli scientifici has Ummitarum epistolas ficticias esse reputant etiamsi negare non possint demonstrationes scientificas in his epistolis propositas.

Nova inventa scientifica in litteris Ummitarum proposita[recensere | fontem recensere]

  • praesentia 86 atomicorum parum kryptonis in extrema cauda catenae ADN omnium viventium.
  • existentia in Marte plantarum unicellularium simplicium.
  • existentia gravitonis.
  • theoria magnetohydrodynamicae.
  • inexistentia lacunarum nigrarum in universo.
  • existentia universi gemelli.

Bibliotheca Ummitica universalis[recensere | fontem recensere]

Index et editio critica omnium epistolarum Ummitarum quae extant

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Jean Pollion, Ummo, de vrais extraterrestres!, 2003.
  • Jean-Pierre Petit, Le mystère des ummites, Albin Michel, 1995.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Verisimiliter propter differentiam temporalem a distantia interplanetari causatam.