Udalricus Wilcken

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Udalricus Aemilius Elias Fridericus Guilelmus Wilcken (natus die 18 mensis Decembris 1862 in oppido Stettini, mortuus 10 Decembris 1944 Aquis Aurelianis patre Henrico mercatore, matre Paulina e gente Kruegeriana) historicus et papyrologus Germanicus fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Studens[recensere | fontem recensere]

In disciplinae rudimenta a magistris gymnasii urbici Stettinensis introductus est et ita rector eius Franciscus Kern expergiscentem Udalrici Wilcken litterarum amorem et docendo et exemplo adeo excitavit et inflammavit, ut earum studio totum se tradere animo proponeret.

Maturitate igitur examine comprobata autumno anni 1880 Lipsiam migravit, ut studio linguarum orientalium et historiae antiquae incumberet. Ubi postquam per tria semestria praecipue (benigno duce Georgio Ebers) Aegyptologiae, praeterea dialectis Semiticis operam dedit, vere anno 1882 Academiam Tubingensem adiit, ut historicum Alfredum de Gutschmid audiret. Mox inde ab autumno anni 1882 civibus academiae Berolinensis adscriptus est. Hic praecipue Mommseni ingenio adductus historiae Romanae studium ceteris praetulit. Pulcherrimam autem consociationem studiorum et rerum orientalium et Romanarum papyri Graecae cursive scriptae musei regii Berolinensis ei praebuerunt, quas summa liberalitate Ricardi Lepsii et Ludovici Stern iam per biennium tractare potuit.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec comentationis pars pleraque paene verbatim ex pagina 31 Observationes ad Historiam Aegypti Provinciae Romanae Depromptae e Papyris Graecis Berolinensibus Ineditis' dissertationis, "Vita" intitulata, in qua Wilcken ipse breviter vitam suam usque ad annum 1885 narrat, exsumpta est. Nominum propriorum formae sicut ipse scripsit relinquuntur.