Turma Pediludica Nationalis Islandica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Birkir Bjarnason, lusor turmae Islandicae.
Certamen inter turmas Islandicam et Slovacicam.

Turma Pediludica Nationalis Islandica est turma pedilusoria nationalis Islandiae. Certamen eius primum factum est contra Danos die 17 Maii anno 1946.

Ante annum 2016 neque ad Certamina mundana pedilusoria neque ad Certamina Europaea pedilusoria umquam admitti sunt, donec ad Certamina Europaea in Francia habita participare eis licuit, postquam in ludis exclusoriis ut puta turmam Nederlandicam magni aestimatam bis vicerunt. Neque rem male gesserunt in certaminibus ipsis; immo in octo optimis numerati sunt. Etsi in certamine ultimo cladem duo ad quinque (2-5) contra turmam Francicam acceperunt, populus Islandicus eos in patriam reversos velut victores salutaverunt.[1]


scacci Haec stipula ad ludum vel ad exercitationem corporis spectat. Amplifica, si potes!

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. [1] Nuntiolum Iceland team's rapturous home-coming in pagina interretiali BBC societatis.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]