Trifolium Coloniense

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Trifolium Coloniense vulgo Dreigestirn

Trifolium Coloniense Coloniae Agrippinae tres viri sunt qui summam potestatem carnelevarii habent. Illi tres viri sunt:

  • Princeps sive "Sua Scurrilitas" (Seine Tollität)
  • Agricola sive "Sua Robustitas" (Seine Deftigkeit)
  • Virgo sive "Sua Suavitas" (Ihre Lieblichkeit)

Quia carnelevarium sincera res est, olim solum viri potestatem habere debebant, quam ob rem etiam personam virginis vir gerit. Solum tempore Nationalium Socialistarum, qui periculum ut dicebant Homophylophiliae videbant, persona virginis a muliere gerebatur.