Trianonium

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae
Parvum Trianonium.

Trianonium[1], fuit olim nomen paguli haud procul a Varsaliis situm.

Saeculo XIImo hic viculus proprietas erat abbatiae Parisiensis Sanctae-Genovefae.

Anno 1668, rex Ludovicus XIV qui cupiebat terras Trianonii hortis Varsaliensibus addere, emit omnes agros trianonienses ipsumque vicum omnino delevit.

Tunc ab anno 1670 ad annum 1672, in loco ecclesiae domorumque deletarum, castellulum lusorium sibi construxit cui nomen Trianonium Porcellaneum, quia eius lateres e porcellana faciebantur.

Postea duo nova palatia proxime construxit:

  • Magnum Trianonium, sive Trianonium Marmoreum quod construxit in loco Trianonii Porcellanei.
  • Parvum Trianonium, in quo rex Ludovicus XV vita functus est. Rex Ludovicus XVI dedit hoc Trianonium dono reginae Mariae-Antonettae.

Anno 1814, Prussi magnam partem ditissimae bibliothecae Trianonii furaverunt quam illic Napoleo sedule constituerat.

Magnum Trianonium.

Notulae[recensere | fontem recensere]

  1. Francisco Sobrino, Tournes (Frères de), Francisco Cormón, Nouveau dictionnaire françois, espagnol et latin, 1769, p. 604: "TRIANON, Palais royal, près de Versailles. Trianon, palacio real cerca de versailles. Lat: Trianonium". Vide etiam: Trévoux, Dictionnaire universel François et Latin, 1732, volumen 5, pagina 180: "TRIANONIUM, Trianon , maison de campagne du Roi".

Nexus externi[recensere | fontem recensere]