Touch of Evil (pellicula 1958)

E Vicipaedia

Touch of Evil ('Tactus mali') est pellicula criminalis Americana generis film noir anno 1958 ad spectatores delata. Pelliculae faciendae moderatus est Orson Welles, qui scriptum scaenarium in Badge of Evil, narratione a Whit Masterson scripta, posuit. Rudimentum primum pelliculae tamen operà officinae cinematographicae mutatum est, quam ob rem Welles libellum adversarium duodesexaginta paginarum scripsit, sed frustra. Tandem anno 1998 nova editio pelliculae a Gualtero Murch facta est, quae quam plurimum cogitationibus moderatoris in libello scriptis respondeat.

Argumentum[recensere | fontem recensere]

Michael Vargas (Heston), drogarum investigator Mexicanus, in oppido Mexicano confini Civitatibus Foederatis Americanis iter nuptiale cum Susanna uxore neogama (Leigh) facit, cum autocinetum quoddam una cum auriga, praepotenti negotiatore loci, explosione immani dirumpi videt. Vargas, cum causas calamitatis cognoscere velit, in eo loco commoratur. Inquisitioni praeest Henricus "Hank" Quinlan (Welles), biocolyta senescens ad corruptionem pronus, et adiutor eius fidelis Petrus Menzies (Calleia). Quinlan, qui mores potatoris habet, iam pridem alterum crus amiserat, et nunc prothesi baculoque nixus incedit. Accusat Manuelem "Manolo" Sanchez (Millan), iuvenem Mexicanum qui clam filiam victimae in matrimonium duxerat.Menzies in interrogatione dicit se apud Sanchez duos scapos dynamitae in calceorum theca conlocatos invenisse. At Vargas paucis ante minutis thecam vacuam invenerat. Ideo Quinlanium accusat, quod plantanda falsa testimonia curasset. Quam reprehensionem Quinlan iratus repudit.

Iosephus "Joe" Grandi, patronus familiae scelestae, cuius facinora Vargas investigaverat, familiam suam imperat, ut Susannam captam drogisque inlegalibus attonitam in dormitorio deversorii includant. Tunc Grandi a Quinlanio in eodem dormitorio occiditur. Quo facto Quinlan, quia ebrius et defatigatus est, per incuriam baculum suum in conclavi relinquit. Animadverso corpore Iosephi Grandi Susanna experrecta auxilium vocat, sed statim deprehenditur falso suspecta homicidii. Qua calumnia furiosus Vargas comprehensiones praeteritas a Quinlanio factas recenset invenitque eum in multis casibus falsis testimoniis usum esse.

Etiam Menzies baculum a Quinlanio relictum in conclavi invenit intellegitque Quinlanium verum interfectorem esse, et postremo invitus opem ferre Vargasio statuit. Itaque exceptaculo auditorio praeditus cum Quinlanio conloqui in se recipit. Vargas autem conloquium a Quinlanio et Menzies factum taeniola imprimit viros ambulantes aegre secutus. In ponte Quinlan echo magnetophoni a Vargasio portati audit, intellegitque se cum proditore conloqui. Exin hunc sclopeto male vulnerat. Tunc ad Vargasium conlineat sclopetum, sed Menzies moribundus Quinlanium, antequam manuclam reprimere possit, sclopeto occidit. Quo quidem facto patefit ex confessione explosionem autocineti a Manuele Sanchez effectam esse. Itaque Quinlan frustra in accusando Sanchezio laboraverat. Susanna absolvitur et cum Vargasio rursus adunata est.

Divisio partium[recensere | fontem recensere]

Partes primariae
Partes secundariae

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Comito, Terry (ed. 1985) Touch of Evil. Orson Welles, director. Rutgers University Press.
  • Garis, Robert (2004) "Touch of Evil". The Films of Orson Welles. University of California Press.
  • Stubbs, John C. (1985) The Evolution of Orson Welles's "Touch of Evil" from Novel to Film. Cinema Journal 24 (2): 19–39.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Touch of Evil spectant.