Tibicen Hamelae

E Vicipaedia
Tibicen Hamelae

Tibicen Hamelae (Theodisce Rattenfänger von Hameln) est persona in notissima fabula mediaevali, de tempore primo oppidi Hamalae, in Germania, quae nobis praecipue a fratribus Grimm traditur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1284 molestia magna rattorum Hamalam vexabat. Diu consilium oppidi non invenit [sic] quo modo rattos expelleret. Sed tum tibicen quidam promisit se rattos canendo ex oppidum [sic] in flumen Virsurgis [sic] ducturum, si ei praemium magnum solveretur, quod decuriones et magister civium affirmaverunt. Tibicen ut promiserat omnes rattos in Visurgem duxit, ubi aquis submergebantur. Sed tamen consilium oppidi praemium solvere non voluit. Sed tibicen in Hamalam vindicavisse dicebatur: 26 Iunii 1284 in oppidum revertit, iterum tibiis cecinit et CXXX liberos civium canendo eduxit, qui [quos?] nemo postea vidit.

Quae res vera hac fabula tradita sit, multi historici et eruditi reperire conabantur, sed res adhuc obscura est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Lege Αὐλητὴς τοῦ Χαμελίν ("Tibicen Hamelae") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!