Tibia recta

E Vicipaedia
Tibiae rectae variarum magnitudinum. Una ex iis in tres partes divisa est ad transportationem faciliorem.

Tibia recta[1] est instrumentum musicum quod flatur. Terminus superior ut rostrum effectus est. Tibia recta aere in rostrum inflato canitur. Rostrum ore tenetur. Altitudo sonorum foraminibus digitis claudendis mutatur. Tibiae rectae in variis magnitudinibus plerumque e ligno duro effectae sunt. Tibiam rectam canere haud difficile est quia rostrum aerem semper recte per canalem in labium dirigit. Ibi soni genuntur. Facilitate canendi causa tibia recta idoneissima est ut primum liberorum instrumentum musicum.[2]

Sonus tibiae rectae est mirifice clarus et dulcis, partim quod superioribus harmonicis? caret et harmonicae impares obtinent.[3]

Tibia recta saeculo vicensimo redintegrata est.

Notae[recensere | fontem recensere]

    • 1967, Levine et al. Follett World-wide Latin Dictionary
    • Morgan Sylva:
    .orch recorder (flute) tibia <tibia recta> (LEV.)
    194 winds: recorder (musical instrument) tibia recta (v. pristina)
  1. Exemplio gratia, Eve O'Kelly describibit Franciscum Brüggen "adsequi comprobationem per totum orbem terrarum ut virtuoso tibiae rectae" in libro The Recorder Today (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1990, ISBN 0-521-36681-X), p. 62.
  2. Jean Marc Bonard, "The Physicist's Guide to the Orchestra", 2001, Eur. J. Phys. 22 89–101.

Haec stipula ad instrumentum musicum spectat. Amplifica, si potes!