Tiberius Iulius Aquila Polemaeanus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Tiberius Iulius Aquila Polemaeanus (natus saeculo 1, mortuus saeculo 2) senator Romanus erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Bibliotheca Celsi Ephesi

Patria eius Ephesus erat, pater Tiberius Iulius Celsus Ptolemaeanus fuit, consul suffectus anni 92. Iulius Aquila bibliothecam a patre suo nominatam exstruxit et statuis ornavit. Quod opus non prius quam post mortem perfectum est. Soror eius Iulia Quintillia Isaurica erat, quae Tiberio Iulio Iuliano, consuli suffecto anni 129 nupsit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Iulius Aquila anno 110 consul suffectus creatus est[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 6, c. 27