Thomas Moufetus

E Vicipaedia
(Redirectum de Thomas Moffetus)
Wikidata Thomas Moufetus
Res apud Vicidata repertae:
Thomas Moufetus: imago
Thomas Moufetus: imago
Nativitas: 1553; Shoreditch, Londinium
Obitus: 5 Iunii 1604; Wiltonia
Patria: Anglia, Britanniarum Regnum

Thomas Moufetus[1] vel Moffetus,[2] vulgo Thomas Moffet (Londinii in vico Shoreditch anno 1553 natus; Wiltoniae mortuus anno 1604) fuit medicus et zoologus.

Filius sartoris Londiniensis origine Scotici, alumnus fuit scholae Mercatorum Scissorum atque universitatis Cantabrigiensis. Ibi a principio Collegium Trinitatis, postea aulam Gonville frequentabat medicinaeque praeceptore Ioanne Caio studuit; eisdem annis Thomam Pennium cognovit. Deinde ad universitatem Basileensem migravit, apud Felicem Platterum degebat, medicinam Paracelsianam imbibit; dissertationem De anodinis medicamentis defendit. Basileae his annis Theodorus Zwinger professor artis medicae meruit. Moffetus mox in Italiam progressus bombycesque observavit; Germaniam peragrans Norimbergae Ioachimum Camerarium, Pragae Petrum Monavium(de) cognovit.

Londinium anno 1580 exeunte rediit, ubi apologias medicinae chemicae De iure et praestantia chemicorum medicamentorum anno 1584 artisque medicae Hippocraticae anno 1588 divulgari iussit contra Galenianos. Antea a collegio Medicorum Londinensium(en) reiectus, denuo hoc anno socius receptus est. Inter curandos, quibus adiuvabat, fuerunt Franciscus Drakus explorator, Franciscus Walsingham minister, Robertus Sidneius dux Leicestriae(en) sororque Mariam ducissam Pembrochiae(en):[3] huic Moufetus anno 1599 dicavit carmen bucolicum entomologicum The Silkewormes and their Flies.

Anno 1604 mortuus opera duo inedita reliquit, quorum principale, titulo Insectorum ... theatrum, curis Theodori Mayernii anno 1634 editum erit. Cuius operis gratia Moufetus entomologorum Anglicorum primus censetur: ille labores ineditos Conradi Gesneri, Eduardi Wottoni amicique Thomae Pennii cum suis congessit et ad prelum paravit sed divulgare non potebat. Idem Mayernius Pharmacopoeam Londinensem, cuius editio apud Collegium Medicorum Moufetus iam annis 1590 suadebat, anno 1618 cum aliis effecit, medicamentis chemicis (Moufeto Mayernioque probantibus) comprehensis.

Nosomantica Hippocratea (1588): titulus

Opera[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Moufetus" ab ipso scribi solebat: vide e.g. titulos operum 1578 et 1588
  2. "Moffetus" in effigie anno 1589 (?) exarata, vide imaginem
  3. Trevor-Roper (2006) p. 211
Titulus carminis bucolicae Anglicae The Silkewormes and their Flies (1599)
Insectorum ... theatrum a Moufeto congessum, curis Theodori Mayernii anno 1634 editum: titulus

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Victor Houliston, "Moffet [Moufet, Muffet], Thomas [T. M.] (1553–1604)]" in Oxford Dictionary of National Biography edd. H. C. G. Matthew, Brian Harrison (Oxonii: Oxford University Press, 2004) Situs venalis
  • William Oldys, "A Short View of the Life and Writings of Dr. Moffet" in Thomas Moffet; Christopher Bennet, ed., Health's Improvement. Nova ed. Londinii, 1746 (pp. i-xxxii apud Google Books)
  • Charles E. Raven, English Naturalists from Neckam to Ray: a study of the making of the modern world (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1947) pp. 172-191
  • H. R. Trevor-Roper; Blair Worden, ed., Europe's physician: the various life of Sir Theodore de Mayerne (Novo Portu: Yale University Press, 2006 Exemplar mutuabilis) pp. 209-217