Thomas Corneille

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Thomas Corneille, advocatus et scriptor

Thomas Corneille (natus die 20 Augusti 1625 Rothomagi, mortuus die 8 Decembris 1709 Andeliaci) poeta dramaticus Francicus fuit. Eius frater fuit Petrus Corneille ipse.

Vita[recensere | fontem recensere]

Eadem educatione ac frater fructus advocatus factus et. Primo in comoedia praetitulata »Les engagements du hasard« (1647) coram publico se scriptorem ostendit. Quam quadraginta opera (comoediae secundum genus Hispanicum exaratae, tragoediae, melodramata) sequebantur. Omnia fratrem eiusque modos aemulant sine sale et fortitudine Petri. Neque eorum elegantia sobria omnibus displicuisse videbatur.

Tragoedia prima »Timocrate« (1656) sex menses identidem a scaenis producta est. Voltarius opus »Ariane« (1672) maximi aestimavit. Thomas Corneille etiam in linguisticis merita habuit: Ovidii opera convertit et commentationes varias pepigit e.g. »Observations sur les remarques de Vaugelas« (Lutetiae 1687).

Anno 1722 opera omnia edita sunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Thomam Corneille spectant.