Thomas Bareiß

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Thomas Bareiß, 2014

Thomas Bareiß (natus in Albstadt die 15 Februarii 1975) est rerum politicarum peritus Germanicus factionis CDU.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Bareiß anno 1994 testimonium maturitatis accepit et, postquam conscriptus militavit, Ravensburgi oeconomiae studebat. Ab anno 1998 ad 1999 societatibus commercialibus in Turcia et Civitatibus Foederatis, deinde societati fabricarum vestium in Germania operam dedit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Bareiß uxorem duxit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1990 ad Unionem Iuvenilem accessit, annoque 1994 ad CDU. Annis a 1998 ad 2008 consiliarius communis Meßstetten erat, et ab anno 2003 in consilio Circuli Zollernalb. Ab anno 2005 ad hunc diem legatus ad Dietam Foederalis Germaniae est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]