Theognetus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Theognetus, Graece Θεόγνητος (fl. saeculo 3 a.C.n.) fuit poeta comicus generis comoediae novae. Ex operibus suis duo tantum fragmenta nobis servantur, e ludis quorum tituli sunt Φάσμα "spiritus" (apud Athenaei Deipnosophistas 104b) et Φιλοδέσποτος "domini amator" (apud Athenaei Deipnosophistas 616a). Secundum Suda titulus comoediae tertiae, titulo Κένταυρος "centaurus", ab Athenaeo relatus est, sed hoc aut error est aut in parte operis Athenaei hodie deperdita scriptum erat.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Theodorus Kock, ed., Comicorum Atticorum fragmenta. Vol. 3. Novae comoediae fragmenta, pars 2; comicorum incertae aetatis fragmenta; fragmenta incertorum poetarum (Lipsiae: Teubner, 1884) pp. 364-366 (Graece) Textus apud archive.org

Nexus externi[recensere | fontem recensere]