Theodericus Dehm

E Vicipaedia
Wikidata Theodericus Dehm
Res apud Vicidata repertae:
Theodericus Dehm: imago
Theodericus Dehm: imago
Nativitas: 3 Aprilis 1950; Francofurtum ad Moenum
Patria: Germania
Nomen nativum: Jörg-Diether Wilhelm Dehm-Desoi

Familia

Coniunx: unknown value
Theodericus Dehm anno 2014

Theodericus (Theod. Diether) Dehm (natus die 3 Aprilis 1950 Francofurti ad Moenum) musicus, factor musicae, compositor atque vir publicus Germaniae et sodalis primo SPD fuit, nunc factionis Sinistrae est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Postquam scholam finivit, Dehm paedagogicae speciali et sanationis studebat et anno 1972 diploma accepit. Anno 1975 doctor promotus est. Praeterea editionem musicae possidet atque carmina componit pro multis musicis claris ut Christophoro Cross. Annis 1971 - 1978 nuntios ad vigiles clandestinos Rei publicae democraticae Germanicae mittebat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Dehm uxorem duxit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1966 Dehm ad Factionem Socialem Democraticam accessit. Ab anno 1993 legatus ad magistratum urbis Francofurti ad Moenum est. Die 18 Augusti 1994 pro legata Barbara Weiler legatus ad Dietam Foederalem Germaniae suffectus est, sed electione eodem anno habita non electus est. Anno 1998 ad Factionem Democratici Socialismi (PDS) transiit. Annis 1999 praeses vicarius huius factionis erat. Ab anno 2005 iterum legatus ad Dietam Foederalem est. Anno 2007 PDS cum alia factione ad Sinistram coniuncta est. Annis 2008 - 2010 praeses factionis suae Saxoniae Inferioris erat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Theodericum Dehm spectant.