The X-Files (series televisiva)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Insigne seriei The X-Files

The X-Files, titulus primigenius Anglicus, qui Latine fortasse reddi potest "Fasciculi X littera signati" vel "Archivum X littera signatum", est series televisiva de scientia ficticia a Christiano Carter in Civitatibus Foederatis Americae producta atque primum televisifice edita inter annos 1993 et 2002. Ex 202 emissionibus quadragenum quinum fere minutorum series tota constat. In harum emissionum imaginibus duo inquisitores Graphei Foederalis Inquisitionum (saepius FBI in lingua Anglica), Fox Mulder (a David Duchovny actus) et Dana Scully (a Iuliana Anderson acta), casibus pro insolubilibus habitis et plerumque denso mysterio involutis characterisque valde imaginosi pervestigandis (de quibus fasciculi X littera sunt quidem in archivo notati) operam dant.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad The X-Files spectant.