The X-Files (series televisiva)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne seriei The X-Files

The X-Files, titulus primigenius Anglicus, qui Latine fortasse potest "Fasciculi X" vel melius "Archivum X" littera signati, est series televisiva de scientia ficticia a Christiano Carter in Civitatibus Foederatis Americae producta atque primum televisifice edita inter annos 1993 et 2002. Ex 202 emissionibus quadragenum quinum fere minutorum series tota constat. In harum emissionum imaginibus duo inquisitores Foederalis Inquisitionii Tabularii (saepius FBI in lingua Anglica) ministerii Fox Mulder a David Duchovny actus et Dana Scully a Iuliana Anderson acta, casibus pro insolubilibus habitis et plerumque denso mysterio involutis characterisque valde imaginosi pervestigandis (de quibus archivo X littera sunt quidem notata) operam dant.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad The X-Files spectant.