The Number 23

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Number 23 est pellicula a Joel Schumacher moderatore cinematographico anno 2007 ducta, qui ad genus formidulosarum fabularum pertinet. Partes primas agit Iacobus Carrey, qui quidem usitate in pelliculis comoedicis videri solet.

Fabulam narrat Gualterii Sparrow (Carrey), qui librum nomine The Number 23 invenit, et postquam eum legere incepit, animadvertit multas res simillimas esse cum se et protagonista libri. Gualterius perturbatur, cum in somniis videre incipit se interfecturum esse uxorem suam, et libro perlecto cognoscit in ultimo capitulo XXII eius etiam protagonistam amatam suam necare et, an sibi mortem consciscat, in animo volvere.


cine-stipula Haec stipula ad cinematographiam vel ad televisionem spectat. Amplifica, si potes!