The Mummy Returns
The Mummy Returns (Anglice; scilicet Latine Mumia revertitur) est pellicula Stephani Sommers moderatoris cinematographici anno 2001 edita, quae narrationem continuat The Mummy, pelliculae anno 1999 editae.
Argumentum
[recensere | fontem recensere]Plurimum eventuum pelliculae positum est anno 1933, etsi prologium narrat de rege scorpionio (Scorpion King) millennio IV a.C.n. mortuo. Ricardus O'Connell et Evelyn Carnahan, quibus in pellicula priore occurrimus, nunc matrimonio sunt coniuncti, habetque Richardus Alexandrem filium decem annos natum ex uxore. Thebis Aegypti armillam, quae potest exercitum immortalem Regis scorpionii in vivum suscitare, inveniunt. Fit etiam, ut Evelina a grege, qui Imhotep sacerdotem in vivum suscitaverunt et hunc regem scorpionium victurum esse credunt, comprehendatur. Debent ergo Ricardus et Alexander in<!-?--> uno hebdomade ad Ahm Shere fontem, ubi rex scorpionius olim mortuus est, venire et, quominus hic in vivum suscitetur, impedire.
Partes principales
[recensere | fontem recensere]- Brendanus Fraser: Ricardus O'Connell
- Rachel Weisz: Evelina Carnahan
- Ioannes Hannah: Ionathan Carnahan
- Arnoldus Vosloo: Imhotep pontifex
- Fredericus Boath: Alexander O'Connell
- Oded Fehr: Ardeth Bay
- Dwayne Johnson: Rex Scorpionicus
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- De The Mummy Returns in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)
Haec stipula ad cinematographiam vel ad televisionem spectat. Amplifica, si potes! |