The Legend of Zelda: Ocarina of Time

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne ludi televisifici.

The Legend of Zelda: Ocarina of Time (Latine "legenda Zeldae: temporis ocarina"; Iaponice: ゼルダの伝説 時のオカリナ, Zeruda no Densetsu: Toki no Okarina) est ludus televisificus anno 1998 a Nintendo divulgatus et editus. Ut discus compactus ad peripherale Nintendo 64 64DD primigenie programmabatur,[1] sed contra ad capsellam lusoriam Nintendo 64 programmatus est. Capsella lusoria memoriae 256 megamultiplorum (32 megamultiplorum) erat, capacitas maxima capsellae lusoriae Nintendo 64 quae Nintendo in eo tempore fabricabat. The Legend of Zelda: Ocarina of Time quintus ludus electronicus in serie The Legend of Zelda est atque primus omnium in sua multiserie graphicam tridimensionalem uti. Recreatio cum graphica meliori ad Nintendo 3DS, The Legend of Zelda: Ocarina of Time 3D, anno 2011 edita est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Iwawaki, Toshio; Aonuma, Eiji; Kawagoe, Takumi; Koizumi, Yoshiaki; Osawa, Toru. Iwata Asks : The Legend of Zelda: Ocarina of Time 3D : What We Couldn't Do with The Legend of Zelda: Ocarina of Time. Nintendo.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


scacci Haec stipula ad ludum vel ad exercitationem corporis spectat. Amplifica, si potes!