The Columbian Exchange

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

The Columbian Exchange est liber historicus ab Alfredo W. Crosby anno 1972 editus. Quo libro "permutationem Columbianam" (the Columbian exchange) ille primus nominavit, definivit, descripsit. Opus admodum breve, sine notis subiunctis sed bibliographiá utilissimá munitum, eruditi pauci recensuerunt,[1][2] sed J. R. McNeill in praefatione editionis 2003 labores Alfredi Crosby ab editoribus multis spretos, a pluribus historicis sine laude receptos esse confitetur.[3] Apud recentiores textum classicum de latissimo rerum ab hominibus gestarum effectu reputatur. His annis, talium operum gratia, crescebant studia de historia circumiectús aevi Holocaeni seu Anthropocaeni.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dunbar, G. S.; Crosby, Alfred W. (July 1973). "The Columbian Exchange: Biological and Cultural Consequences of 1492". The William and Mary Quarterly 30 (3): 542 
  2. Rasmussen, Wayne D. (July 1973). "The Columbian Exchange: Biological and Cultural Consequences of 1492 by Alfred W. Crosby". Agricultural History 47 (3): 267–269 
  3. Liers, Frederick H. (2005). "Alfred W. Crosby, The Columbian Exchange: Biological and Cultural Consequences of 1492". Sixteenth Century Journal 36 (4): 1210 .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]