The Big Lebowski

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Magnus Lebowski
1998
Dispositor:
Joel Coen
Scriptor:
Ethan et Joel Coen
Primi actores:
Jeff Bridges
Ioannes Goodman
Stephanus Buscemi
Iuliana Moore
David Huddleston
Compositor:
Carter Burwell
Duratio:
118 min.
Lingua:
Anglice


Magnus Lebowski est pellicula a fratribus Coen scripta, sita Angelopoli nona decade ineunte saeculi nuper praetermissi, quae monstrat nonnullos dies in vita cuiusdam Jeff Lebowski vel The Dude, ut amici saepe vocant.[1] The Dude est homo californiensis, habitus cultusque incuriosus, cuius spes surgendi ad statum meliorem noniam viget (si quando vigebat), labore mercenario carens, qui autocinetum obsoletum atque ferruginosum ducit. In hac fabula invenitur secundus vir eodem nomine Jeff Lebowski, vir dives atque mancus, qui sede rotis praedita utitur. Hic dives Lebowski uxorem iuvenem atque pulchram, nomine Bunny vel lepos, in matrimonium duxerat, quae tanto aere alieno demerget, ut creditor nomine Jackie Treehorn mittat duos homines lacertosos ut pecuniam ex Lebowski capiant. Haud callidi in mentibus, hi homines conantur ut pecuniam ex The Dude capiant. Ex his inceptis evolvitur fabula.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Quod nomen (Dude) significat Anglice 'hominem' vel 'amicum' modo familiari.
cine-stipula Haec stipula ad cinematographiam vel ad televisionem spectat. Amplifica, si potes!