Latinitas nondum censa

The Archers

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

The Archers (fortasse Latine Familia Sagittaria) est fabula radiophonica Britannica in Anglico sermone a BBC continenter ab anno 1951 emissa. Hodierne, fabulas BBC Radio 4 emittet. Drama narrat gestas de incolis in viculis parvulis comitatus fictitii ad limitem Cambricum Angliae - praecipue de familia agricolarum.

Personae[recensere | fontem recensere]

  • Familia Archer Danielis: Agricolae et pastores. Pater familias erat primus Daniel, cum filio Philippo, ipse tandem cum uxore Jilliana et filiis Davide (uxor Ruth), Shula (maritus Alistair), Kenton gemellus Shulae (qui est ipse tabernarius necnon agricola cum uxore Jolena), et Elizabetha vidua. Davidi sint filii tres: Philippa, Joshua et Beniamin.
  • Familia Archer Antonii: Agricolae et cauponarii. Pater Antonius cum uxore Patricia, et proles Helena et Thomas cum filiis Iohanne, Henrico et Iacobo. Iohannes nepos est filius Iohannis senioris, ipse filius defunctus Antonii.
  • Familia Aldrige: Brianus cum uxore Jennifera. Proles sunt Adam (agricola ipse, qui virum nupsit Iohannem), Deborah (quae nunc Hungariae adest), Catherina (quae familiam propriam relinquit in Africa Meridionale), Alicia (uxor ferrarii nominis Christophori) et Ruairi (puer qui est filius Briani cum concubina). In familia sunt membra etiam Phoebe (fiia Catherinae) et Liliana (soror Jenniferae).
  • Familia Pargetter: potentes terraetenentes, cum villa dominicale. Pater Nigelius obiit, sed sunt autem Elizabetha viuda Nigelii (illa nata fuit Archer), filius Fredericus et filia Liliana.
  • Familia Grundy: coloni.


Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Locus proprius (Anglice)